73 captures
29 Mar 2005 - 02 Jan 2026
Mar APR May
05
2012 2013 2014
success
fail

About this capture

COLLECTED BY

Organization: Internet Archive

The Internet Archive discovers and captures web pages through many different web crawls. At any given time several distinct crawls are running, some for months, and some every day or longer. View the web archive through the Wayback Machine.

Collection: Wide Crawl Started January 2013

Wide crawls of the Internet conducted by Internet Archive. Access to content is restricted. Please visit the Wayback Machine to explore archived web sites.
TIMESTAMPS

The Wayback Machine - http://web.archive.org/web/20130405164441/http://la.wikipedia.org/wiki/Epicurus
 



Epicurus

 

E Vicipaedia
 

Salire ad: navigationem, quaerere  
Epicurus.

Epicurus (Graece Ἐπίκουρος; natus 342 aut 341 a.C.n., mortuus 271 aut 270 a.C.n.) fuit philosophus Graecus, naturae rerum investigator apud doctrinam atomi Democriti et praeceptor voluptatis humanae.

Plus quam 300 opera scripsit, quorum tamen sola nobis exstant fragmenta. Fons magni momenti pro eius vitaetphilosophia est Diogenis Laërtii liber, in quo inclusae sunt epistulae (agonalis ad Idomeneum; ad Herodotum, de physica; ad Pythoclem, de phaenomenis caelestibus; ad Menoeceum, de ethica) et Kyriai doxai (Ratae sententiae) Epicuri. Multa praeterea Epicuri fragmenta et doctrinarum eius testimonia Hermannus Usener collegit in Epicurea sua.

Index

[recensere] Vita

Teste Diogeni Laërtio, Atheniensis fuit Epicurus, filius Neocli et Chaerestratae; usque ad annos duodevicensimos aetatis suae in Samo habitabat. Duodecimo aut quarto decimo anno aetatis, tractatus est ad philosophiam; duodevicensimo anno aetatis Athenas migravit. Atheniensibus autem post mortem Alexandri Magni ex Samo pulsis, ad patrem avectus est Colophonem, ubi diu habitabat discipulosque congregabat. Philosophicam tricensimo secundo aetatis suae anno scholam condidit, primo Mitylenis habitam, mox Lampsaci, deinde Athenis, quam in urbem circa 306 a.C.n. rediit. Ibi manebat dum obierit.

[recensere] Philosophia Epicuri

Philosophia Kepos (hortus) appellatur quod Epicureanum conventiculum in horto Epicuri saepius congregebatur.

[recensere] De rerum natura

Epicurus universum non creatum ex nihilo, sed progenitum esse ex effectu materiae docuit:

NULLAM REM E NIHILO GIGNI DIVINITUS UMQUAM.
(T. Lucretii, liber I, 150)

Genitores omnium rerum primordia (atoma) esse, primordia sive corpora minima simplicissima et inconspecta movere per INANE (chora), et eorum motus formare et reformare materiam omnem; inane infinitum spatium vacuum esse quod comprendat et penetret mundum et res omnes; non esse tertium principium.

OMNIS UT EST IGITUR PER SE NATURA DUABUS
CONSTITIT IN REBUS; NAM CORPORA SUNT ET INANE,
HAEC IN QUO SITA SUNT ET QUA DIVERSA MOVETUR.
(T. Lucretii, liber I, 419–421)

Terram esse stellam minimam quasi granulum sabuli in arena immensa mundi, magnumque numerum terrarum esse atque habitari.

NUNC ET SEMINIBUS SEI TANTA EST COPIA, QUANTAM
ENUMERARE SETAS ANIMANTUM NON QUEAT OMNIS,
... NECESSE EST CONFITEARE
ESSE ALIOS ALIIS TERRARUM IN PARTIBUS ORBIS
ET VARIAS HOMINUM GENTIS ET SAECLA FERARUM.
(T. Lucretii, liber II, 1070–1076)

Ergo permagnum errorem esse deos timere, religionemque damnosam, si homines deos timeant spe remunerationis vel timore poenarum peccatorum; itaque animarum terrores vanos esse. Beatos serenosque deos, locum remotum habitantes nulloque mundi agitatione tactos.

NAM PRO SANCTA DEUM TRANQUILLA PECTORA PACE
QUAE PLACIDUM DEGUNT AEVOM VITAMQUE SERENAM,
QUIS REGERE INMENSI SUMMAM...
...EXERCENS TELUM, QUOD SAEPE NOCENTES
PRAETERIT EXANIMATQUE INDIGNOS INQUE MERENTES?
(T. Lucretii, liber II, 1093-1095, 1103-1104)

Deorum exemplum seque beatitudinis et tranquillae serenitatis: ataraxia.

[recensere] Kyriai doxai

Kyriai doxai (Ratae sententiae) quadraginta doctrinarum principarum sunt.

Haec sunt quattuor doctrinae summae ordinis (Tetrapharmakos):

I. Nihil ad nos est pavor deorum.
Illi beatissimi sunt nec mundum occupant.

II. Nihil ad nos est pavor mortis.
Anima cum corpore moritur; quae cum ita est aut homo adest morsque abest aut mors adest homoque abest.

NIL IGITUR MORS EST AD NOS NEQUE PERTINET HILUM
QUANDOQUIDEM NATURA ANIMI MORTALIS HABETUR;
ET VELUT ANTE ACTO NIL TEMPORE SENSIMUS AEGRI....
SIC, UBI NON ERIMUS, CUM CORPORIS ATQUE ANIMAI
DISCIDIUM FUERIT, QUIBUS E SUMUS UNITER APTI,
SCILICET HAUD NOBIS QUICQUAM, QUI NON ERIMUS TUM,
ACCIDERE OMNIO POTERIT SENSUMQUE MOVERE,
NON SI TERRA MARI MISCEBITUR ET MARE CAELO.
(T. Lucretii, liber III, 830–832, 838–842)

III. Nihil ad nos est pavor dolorum.
Animus dolorem dominatur auxilio beatitudinis tranquillitatisque mentis.

IV. Beatitudo laetus domitus pavoris doloris cupidinisque est. Ita videas philosophiam Epicuri similem esse Buddhismo.

[recensere] Dicta Epicuri

[recensere] Glossae

[recensere] Nexus externi

Etiam nexus vide


Receptum de "http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Epicurus&oldid=2405765" 

Categoriae: 
L +1
Latinitas +1 (bona)
Nati 342 a.C.n.
Mortui 271 a.C.n.
Auctores Graeci antiqui
Incolae Sami
Materialistae
Epicurus
Philosophi Graeci
Scriptores Anatoliae Graecoromanae
Scriptores Graeciae antiquae
 

Navigation menu

 

Instrumenta personalia



Rationem novam creare
Conventum aperire
 



Spatia nominalia



Res

Disputatio
 


Variantes








Visae



Legere

Recensere

Historiam inspicere
 


Actiones












Navigatio




Pagina prima

Porta communis

Novissima

Pagina fortuita

Categoriae

Nuper mutata
 



communitas




Invitatio

Taberna

Adiutatum

Donationes
 



Arca ferramentorum




Nexus ad paginam

Nuper mutata annexorum

Fasciculum imponere

Paginae speciales

Forma impressibilis

Nexus perpetuus

De hac pagina

Hanc paginam citare
 



Linguis aliis




العربية

مصرى

Asturianu

Azərbaycanca

Беларуская

Български



Brezhoneg

Bosanski

Català

Česky

Dansk

Deutsch

Ελληνικά

English

Esperanto

Español

Eesti

Euskara

فارسی

Suomi

Français

Gaeilge

Galego

עברית

Hrvatski

Magyar

Հայերեն

Bahasa Indonesia

Ido

Íslenska

Italiano







Кыргызча

Lietuvių

Latviešu

Македонски



Nederlands

Norsk bokmål

Occitan

Polski

Piemontèis

پنجابی

Português

Română

Русский

Sardu

Sicilianu

Srpskohrvatski / српскохрватски

Simple English

Slovenčina

Slovenščina

Српски / srpski

Svenska

ி

Tagalog

Türkçe

Татарча/tatarça

Українська

Oʻzbekcha

Tiếng Vit

Walon



Bân-lâm-gú







Ultima mutatio: 14:33, 8 Martii 2013.

Text is available under the Creative Commons Attribution/Share-Alike License; additional terms may apply. See Terms of Use for details.
 


Consilium de secreto

De Vicipaedia

Repudiationes

Mobile view
 


Wikimedia Foundation
Powered by MediaWiki